Angaben zur Identifikation |
| Institution: | Stadtarchiv Augsburg |
| Bestand: | Allgemeines Urkundenselekt (AUS) - Ältere Reihe (bis 1806) |
| Signatur: | StadtAA/00471/AUS/1306 März 17 |
| Titel: | König Albrecht I. gibt Anordnungen in Bezug auf die Steuerpflicht aller der Gerichtsbarkeit der Stadt unterstellten Güter. |
| Entstehungszeitraum: | 17.03.1306 |
| Originaldatierung: | Datum in Ulma, XVI. kalend. aprilis, indictione quarta, anno domini millesimo trecentesimo sexto, regni vero nostri anno octavo. |
| Stufe: | Archivalieneinheit |
| Archivalienart: | Urkunde |
|
Angaben zu Inhalt und Struktur |
| Regest: | König Albrecht I. gibt Anordnungen in Bezug auf die Steuerpflicht aller der Gerichtsbarkeit der Stadt unterstellten Güter. |
| Originaltext: | Albertus dei gracia Romanorum rex semper augustus. Universis sacri Romani imperii fidelibus presentes litteras inspecturis graciam suam et omne bonum. Volumus, statuimus et tenore presencium declaramus, quod omnia bona sita in decimis et judicio civitatis Augustensis, que ab antiquo exacciones et stiuras solvere consueverunt, sive ad religiosos sive ad quoscumque alios devolvantur, adhuc in antea exacciones et sturas debent et tenentur persolvere, devolucione huiusmodi non obstante. Si vero aliquis religionem seu ordinem ingreditur aut sui heredes aut amici et bona sua propter ingressum ordinis aut alias propter deum ipsi ordini conferat et assignet, illa bona infra unius anni spacium debent vendicioni civibus Augustensibus exhiberi pariter et exponi, ita quod nos et imperium sturis dictorum bonorum aliquatenus non fraudemur. Preterea si aliquis civis cuiuscunque sexus seu condicionis de predictis bonis locis religiosis aliqua pro anime sue remedio deputaret, illa similiter infra anni spacium debet vendicioni exponere et vendere civibus prenotatis. Quod si non fecerit, communitas civitatis Augustensis auctoritate nostra regia bona huiusmodi sibi attrahat et teneat tamquam sua. Addicimus insuper, quod si bona nunc extra sturam existentia ad sturam hereditatis seu vendicionis aut alienacionis titulo devolvuntur, illa bona sicut alia sturam perpetuo solvere tenebuntur. In premissorum testimonium evidens et cautelam presens scriptum exinde conscribi et maiestatis nostre sigillo iussimus communiri. (...) |
| Urkundentypologie: | Königsdiplom |
| Beglaubigungsmittel: | Siegel |
| Aussteller: | A: König Albrecht I. |
| Siegler: | S = A |
| Ausstellungsort: | Ulm |
| Provenienz / Aktenbildner: | ? |
| Überlieferungsart: | Abschrift |
| Sprache: | Lateinisch |
| Schrift: | Lateinisch |
| Form der Ausfertigung: | Handschrift |
| Trägermaterial: | Papier |
| Anzahl der Siegel: | 1 |
| Fehlende Siegel: | 1 |
| Besiegelung: | kein Siegel (Abschrift) |
|
Angaben zu verwandtem Material |
| Veröffentlichungen: | Originaltext nach Meyer UB I, S.166-167, Nr.203 |
|
Weitere Bemerkungen |
| Bemerkungen: | Das Original befindet sich im HSta, Abt. Allg. StA. Die Abschrift trägt kein Siegel. |
|
| |
Benutzung |
| Erforderliche Bewilligung: | Keine |
| Physische Benützbarkeit: | Eingeschränkt |
| Zugänglichkeit: | Öffentlich |
| |
URL für diese Verz.-Einheit |
| URL: | https://recherche-stadtarchiv.augsburg.de/scopeQuery/detail.aspx?ID=163545 |
| |
Social Media |
| Weiterempfehlen | |
| |